Found 442 Results for: homo

  • cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)

  • lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)

  • et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos (Liber Ruth 3, 8)

  • et venit ad socrum suam quæ dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quæ sibi fecisset homo (Liber Ruth 3, 16)

  • dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3, 18)

  • hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)

  • porro Triumphator in Israël non parcet et pænitudine non flectetur neque enim homo est ut agat pænitentiam (Liber I Samuelis 15, 29)

  • et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16, 7)

  • erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio ejus in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille capræ et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo (Liber I Samuelis 25, 2)

  • si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ (Liber I Samuelis 25, 29)

  • in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (Liber II Samuelis 1, 2)

  • sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum (Liber II Samuelis 15, 5)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina