Found 442 Results for: homo

  • loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 17)

  • dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus (Liber Leviticus 22, 3)

  • homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22, 4)

  • loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)

  • homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22, 21)

  • et ad filios Israël loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum (Liber Leviticus 24, 15)

  • sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium (Liber Leviticus 27, 2)

  • homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur (Liber Leviticus 27, 14)

  • omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)

  • loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra (Liber Numeri 15, 35)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina