Found 635 Results for: domum

  • et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis (Liber I Samuelis 2, 11)

  • et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum et animam meam faciat et ædificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus (Liber I Samuelis 2, 35)

  • in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)

  • prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos (Liber I Samuelis 3, 13)

  • venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)

  • ait autem Samuhel ad universam domum Israël dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et præparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim (Liber I Samuelis 7, 3)

  • locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)

  • sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (Liber I Samuelis 10, 26)

  • abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath (Liber I Samuelis 15, 34)

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)

  • tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui (Liber I Samuelis 18, 2)

  • misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris (Liber I Samuelis 19, 11)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina