Found 4866 Results for: autem

  • egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis (Liber Genesis 14, 17)

  • dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi (Liber Genesis 14, 21)

  • addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)

  • qui tollens universa hæc divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit (Liber Genesis 15, 10)

  • tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)

  • generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)

  • vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)

  • tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)

  • apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei (Liber Genesis 18, 1)

  • erant autem ambo senes provectæque ætatis et desierant Sarræ fieri muliebria (Liber Genesis 18, 11)

  • dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18, 13)

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina