Found 113 Results for: Samuhel

  • et expectavit septem diebus juxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo (Liber I Samuelis 13, 8)

  • cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum (Liber I Samuelis 13, 10)

  • locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras juxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 11)

  • dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)

  • factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens (Liber I Samuelis 15, 10)

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et (Liber I Samuelis 15, 12)

  • dixitque Samuhel et quæ est hæc vox gregum quæ resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio (Liber I Samuelis 15, 14)

  • dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)

  • et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israël factus es unxitque te Dominus regem super Israël (Liber I Samuelis 15, 17)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina