Found 35 Results for: Peccati

  • ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (Liber Genesis 43, 9)

  • ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)

  • ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)

  • anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5, 17)

  • offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti juxta mensuram æstimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 18)

  • tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas (Liber Numeri 19, 17)

  • non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Liber Deuteronomii 19, 15)

  • sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus (Liber Deuteronomii 25, 2)

  • vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)

  • delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma (Liber Psalmorum 31, 5)

  • synagogæ superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur (Liber Ecclesiasticus 3, 30)

  • quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem (Liber Ecclesiasticus 10, 15)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina