Found 40 Results for: Ismaël

  • et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismaël (Liber Ieremiae 40, 16)

  • et factum est in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat (Liber Ieremiae 41, 1)

  • surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)

  • omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismaël (Liber Ieremiae 41, 3)

  • egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)

  • qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismaël filius Nathaniæ circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo (Liber Ieremiae 41, 7)

  • decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)

  • lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)

  • et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)

  • audivit autem Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismaël filius Nathaniæ (Liber Ieremiae 41, 11)

  • et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon (Liber Ieremiae 41, 12)

  • cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismaël Johanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo lætati sunt (Liber Ieremiae 41, 13)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina