Found 16 Results for: Asaël

  • erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis (Liber II Samuelis 2, 18)

  • persequebatur autem Asaël Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner (Liber II Samuelis 2, 19)

  • respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asaël qui respondit ego sum (Liber II Samuelis 2, 20)

  • dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)

  • rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)

  • qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)

  • tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron (Liber II Samuelis 2, 32)

  • cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)

  • igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Asaël frater Joab inter triginta Eleanan filius patrui ejus de Bethleem (Liber II Samuelis 23, 24)

  • quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviæ Abisai Joab et Asaël tres (Liber I Paralipomenon 2, 16)

  • porro fortissimi in exercitu Asaël frater Joab et Eleanan filius patrui ejus de Bethleem (Liber I Paralipomenon 11, 26)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina