Found 148 Results for: Aquæ

  • dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1, 9)

  • dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli (Liber Genesis 1, 20)

  • creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 21)

  • eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 6)

  • cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 10)

  • factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)

  • et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)

  • obtinueruntque aquæ terras centum quinquaginta diebus (Liber Genesis 7, 24)

  • recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ (Liber Genesis 8, 1)

  • reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies (Liber Genesis 8, 3)

  • at vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium (Liber Genesis 8, 5)

  • qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram (Liber Genesis 8, 7)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina