Found 79 Results for: Mulierem

  • Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)

  • Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)

  • Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)

  • Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)

  • Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Liber Genesis 3, 15)

  • Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. (Liber Genesis 12, 14)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)

  • Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum ? (Liber Exodus 2, 7)

  • Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. (Liber Exodus 21, 22)

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. (Liber Exodus 21, 29)

  • Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. (Liber Leviticus 18, 19)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina