Found 160 Results for: templum

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)

  • Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)

  • Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)

  • Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)

  • Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)

  • Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina