Found 2526 Results for: quod

  • Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)

  • Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)

  • et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • Dixitque Laban: “Quid tibi dabo?”. At ille ait: “Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)

  • Dixit Laban: “Gratum habeo, quod petis!”. (Liber Genesis 30, 34)

  • animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius. (Liber Genesis 31, 2)

  • dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum, (Liber Genesis 31, 5)

  • et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)

  • Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob. (Liber Genesis 31, 22)

  • Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)

  • ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim. (Liber Genesis 31, 35)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina