Found 177 Results for: peccato

  • carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)

  • si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato; (Liber Leviticus 4, 3)

  • Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret, (Liber Leviticus 4, 8)

  • et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 4, 14)

  • Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 20)

  • Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. (Liber Leviticus 4, 21)

  • ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 4, 24)

  • Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)

  • Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)

  • ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina