Found 1637 Results for: mea

  • Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”. (Liber Genesis 27, 46)

  • respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)

  • Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)

  • Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)

  • At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)

  • Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • ait Rachel: “Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui”; vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)

  • Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)

  • et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30, 18)

  • Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)

  • Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)

  • Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina