Found 243 Results for: ignis

  • Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)

  • Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. (Liber Leviticus 6, 6)

  • quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)

  • Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, (Liber Leviticus 13, 24)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)

  • Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina