Found 13 Results for: humilitate

  • Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)

  • Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius; (Liber Psalmorum 136, 23)

  • Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, (Liber Ecclesiasticus 2, 4)

  • et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)

  • Et est qui se nimium submittit a multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non audire: ubi ignoratus est, praeveniet te. (Liber Ecclesiasticus 19, 24)

  • Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)

  • In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”. (Actus Apostolorum 8, 33)

  • serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; (Actus Apostolorum 20, 19)

  • cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, (Epistula ad Ephesios 4, 2)

  • nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; (Epistula ad Philippenses 2, 3)

  • Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae (Epistula ad Colossenses 2, 18)

  • Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina