Found 48 Results for: greges

  • Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; (Liber Genesis 13, 5)

  • Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)

  • Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29, 7)

  • Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29, 8)

  • At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. (Liber Genesis 30, 29)

  • Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)

  • Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. (Liber Genesis 30, 36)

  • Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)

  • Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. (Liber Genesis 30, 39)

  • Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. (Liber Genesis 30, 40)

  • ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)

  • Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina