Found 36 Results for: ambo

  • Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. (Liber Genesis 18, 11)

  • Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. (Liber Genesis 21, 27)

  • Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; (Liber Genesis 22, 8)

  • Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi. (Liber Genesis 40, 5)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 11)

  • Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ­ fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui ­ interficientur ambo de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 18)

  • Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 19)

  • Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. (Liber Leviticus 20, 20)

  • Filii Iudae Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)

  • stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis. (Liber Deuteronomii 19, 17)

  • Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: “Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque laetemur”. (Liber Iudicum 19, 6)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina