Found 49 Results for: abominationes

  • Et ait Moyses: “Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. (Liber Exodus 8, 22)

  • Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. (Liber Deuteronomii 12, 31)

  • Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)

  • ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)

  • vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. (Liber Deuteronomii 29, 16)

  • Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)

  • sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)

  • Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Regum 21, 2)

  • “Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis, (Liber II Regum 21, 11)

  • Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)

  • Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina