Found 356 Results for: Omne

  • Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)

  • sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)

  • Ait autem Petrus: “Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum”. (Actus Apostolorum 10, 14)

  • Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; (Actus Apostolorum 13, 27)

  • Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”. (Actus Apostolorum 15, 21)

  • fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, (Actus Apostolorum 17, 26)

  • Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. (Actus Apostolorum 18, 4)

  • Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)

  • non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. (Actus Apostolorum 20, 27)

  • sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis. (Actus Apostolorum 22, 30)

  • Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; (Epistula ad Romanos 3, 19)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina