Found 58 Results for: Initio

  • de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, (Liber Deuteronomii 13, 8)

  • et ad totum populum sic locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. (Liber Iosue 24, 2)

  • Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)

  • Respondit itaque nuntiis Benadad: “Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum”. Reversique nuntii rettulerunt ei. (Liber I Regum 20, 9)

  • Numquid non audisti, ab initio quid fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi; eruntque in eradicationem, in acervos ruinarum civitates munitae. (Liber II Regum 19, 25)

  • quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui. (Liber Iudith 8, 29)

  • Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti. (Liber Psalmorum 74, 2)

  • Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum. (Liber Psalmorum 77, 12)

  • Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Liber Psalmorum 102, 26)

  • Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. (Liber Psalmorum 119, 152)

  • Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; (Liber Proverbiorum 8, 22)

  • Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina