Gefunden 28 Ergebnisse für: sabbato

  • tertia pars vestrum intrœat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quæ est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa (Liber II Regum 11, 6)

  • duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)

  • et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem (Liber II Regum 11, 9)

  • populi quoque terræ qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universæ manus (Liber Nehemiae 10, 31)

  • in diebus illis vidi in Juda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent (Liber Nehemiae 13, 15)

  • et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato (Liber Nehemiae 13, 21)

  • psalmus David in rememorationem de sabbato (Liber Psalmorum 37, 1)

  • si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Liber Isaiae 58, 13)

  • et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 23)

  • in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)

  • orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)

  • et facto sabbato cœpit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes unde huic hæc omnia et quæ est sapientia quæ data est illi et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur (Evangelium secundum Marcum 6, 2)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina