Gefunden 78 Ergebnisse für: nomina

  • et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabajoth dein Cedar et Abdeel et Mabsam (Liber Genesis 25, 13)

  • isti sunt filii Ismaël et hæc nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum (Liber Genesis 25, 16)

  • et hæc nomina filiorum ejus Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris ejus (Liber Genesis 36, 10)

  • hæc ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Jetheth (Liber Genesis 36, 40)

  • hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)

  • angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram (Liber Genesis 48, 16)

  • hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt (Liber Exodus 1, 1)

  • et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6, 16)

  • sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israël (Liber Exodus 28, 9)

  • sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28, 10)

  • et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)

  • habebuntque nomina filiorum Israël duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus (Liber Exodus 28, 21)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina