Gefunden 75 Ergebnisse für: mortui

  • filii Juda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul (Liber Genesis 46, 12)

  • dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)

  • et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7, 21)

  • dixeruntque ad eos filii Israël utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame (Liber Exodus 16, 3)

  • qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit (Liber Exodus 21, 20)

  • si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes ejus dominusque bovis innocens erit (Liber Exodus 21, 28)

  • si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient (Liber Exodus 21, 35)

  • egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino (Liber Leviticus 10, 2)

  • mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)

  • utinam mortui essemus in Ægypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Ægyptum (Liber Numeri 14, 3)

  • mortui sunt atque percussi in conspectu Domini (Liber Numeri 14, 37)

  • si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina