Gefunden 310 Ergebnisse für: illud

  • mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6, 18)

  • cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa ejus labrumque cum basi sua sanctificavit oleo (Liber Leviticus 8, 11)

  • tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)

  • quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis (Liber Leviticus 11, 4)

  • omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur (Liber Leviticus 11, 26)

  • et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt (Liber Leviticus 11, 35)

  • præcipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis (Liber Leviticus 13, 54)

  • et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur (Liber Leviticus 14, 20)

  • aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israël (Liber Leviticus 16, 19)

  • custodient præcepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 22, 9)

  • loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina