Gefunden 10607 Ergebnisse für: est

  • de fructu vero ligni quod est in medio paradisi præcepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur (Liber Genesis 3, 3)

  • scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3, 5)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)

  • mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)

  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum (Liber Genesis 3, 22)

  • emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3, 23)

  • factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4, 3)

  • ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4, 5)

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)

  • sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste cœpit invocare nomen Domini (Liber Genesis 4, 26)

  • hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5, 1)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina