Gefunden 26 Ergebnisse für: bestias

  • dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita (Liber Genesis 1, 24)

  • et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 25)

  • appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2, 20)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)

  • dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros (Liber Leviticus 26, 6)

  • emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ (Liber Leviticus 26, 22)

  • tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)

  • et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeæ æreæ in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant (Liber I Maccabaeorum 6, 35)

  • sed et turres ligneas super eos firmæ protegentes super singulas bestias et super eas machinæ et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiæ (Liber I Maccabaeorum 6, 37)

  • et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex (Liber I Maccabaeorum 6, 43)

  • et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam (Liber I Maccabaeorum 11, 56)

  • tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina