Gefunden 7 Ergebnisse für: Dalila

  • post hæc amavit mulierem quæ habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila (Liber Iudicum 16, 4)

  • locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas (Liber Iudicum 16, 6)

  • dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas (Liber Iudicum 16, 10)

  • quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)

  • dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terræ fixeris infirmus ero (Liber Iudicum 16, 13)

  • quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio (Liber Iudicum 16, 14)

  • dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo (Liber Iudicum 16, 15)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina