Gefunden 22 Ergebnisse für: Revertentur

  • Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)

  • si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. (Liber Leviticus 25, 33)

  • si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. (Liber I Regum 12, 27)

  • Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. (Liber Thobis 14, 6)

  • Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum, (Liber Thobis 14, 7)

  • Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. (Liber Psalmorum 103, 29)

  • Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. (Liber Proverbiorum 2, 19)

  • Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)

  • Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. (Liber Isaiae 19, 22)

  • Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)

  • Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. (Liber Ieremiae 22, 27)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina