Gefunden 12 Ergebnisse für: Planctus

  • Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: (Liber Genesis 50, 4)

  • Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. (Liber Genesis 50, 11)

  • Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)

  • In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. (Liber Esther 4, 3)

  • Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum: (Liber I Maccabaeorum 1, 26)

  • Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)

  • super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)

  • Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • Planctus est, et plangent eum: filiæ gentium plangent eum: super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 16)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)

  • In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. (Prophetia Zachariae 12, 11)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina