Gefunden 38 Ergebnisse für: volo

  • Et ait Ezechias: “Facile est umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus”. (Liber II Regum 20, 10)

  • Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)

  • Et ille dixit: “Quid tibi necesse est tribus?”. Et dixit ei: “Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum”. (Liber Thobis 5, 12)

  • Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. (Liber Iob 33, 32)

  • Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 4)

  • quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Et extendens manum, tetigit eum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim mundata est lepra eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)

  • Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)

  • Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina