Gefunden 114 Ergebnisse für: pax

  • Dixitque Ioab ad Amasam: “Estne pax tibi, mi frater?”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum. (Liber II Samuelis 20, 9)

  • Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)

  • Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “Haec dicit rex: Num pax est?”. Et ait Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. (Liber II Regum 9, 19)

  • Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”. (Liber II Regum 9, 22)

  • Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”. (Liber II Regum 9, 30)

  • Dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonus sermo Domini, quem locutus es”. Et ait: “Nonne erit pax et securitas in diebus meis?”. (Liber II Regum 20, 19)

  • Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: “Pax. Nunc igitur scriptura, (Liber Esdrae 4, 17)

  • Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: “Dario regi pax omnis. (Liber Esdrae 5, 7)

  • Et dixit illis: “Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum. (Liber Thobis 12, 17)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina