Gefunden 4238 Ergebnisse für: eum
Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat. (Liber Genesis 12, 20)
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14, 7)
Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14, 22)
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)
Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”. (Liber Genesis 15, 5)
Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula”. (Liber Genesis 16, 12)
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17, 2)
Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, (Liber Genesis 17, 4)