Gefunden 5999 Ergebnisse für: cum

  • Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”. (Liber Genesis 2, 17)

  • Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; (Liber Genesis 2, 21)

  • Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”. (Liber Genesis 3, 5)

  • Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)

  • Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. (Liber Genesis 3, 7)

  • Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)

  • Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)

  • Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)

  • Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 22)

  • ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)

  • Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. (Liber Genesis 5, 32)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina