Gefunden 7 Ergebnisse für: atria

  • Dixitque mihi: “Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)

  • Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. (Liber Psalmorum 84, 3)

  • afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, (Liber Psalmorum 96, 8)

  • Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius. (Liber Psalmorum 100, 4)

  • Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 48)

  • Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate. (Prophetia Ezechielis 9, 7)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina