Gefunden 25 Ergebnisse für: Membra

  • membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem. (Liber Leviticus 1, 8)

  • dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)

  • et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna (Liber I Regum 18, 33)

  • Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)

  • Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. (Liber Iob 18, 13)

  • Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. (Liber Iob 41, 4)

  • Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)

  • et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)

  • neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)

  • Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)

  • Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, (Epistula ad Romanos 12, 4)

  • ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina