Gefunden 18 Ergebnisse für: Holofernis

  • Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. (Liber Iudith 6, 17)

  • Et nunc convocate eos et tradite civitatem totam in captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius. (Liber Iudith 7, 26)

  • Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae”. (Liber Iudith 10, 13)

  • Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis. (Liber Iudith 10, 17)

  • Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. (Liber Iudith 10, 18)

  • Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. (Liber Iudith 10, 20)

  • Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam (Liber Iudith 12, 5)

  • Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor”. (Liber Iudith 12, 13)

  • Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam. (Liber Iudith 12, 16)

  • Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa. (Liber Iudith 13, 6)

  • Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis, (Liber Iudith 13, 9)

  • Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae. (Liber Iudith 13, 15)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina