Gefunden 68 Ergebnisse für: Ezechias

  • Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo. (Liber II Regum 16, 20)

  • Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iudae. (Liber II Regum 18, 1)

  • Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: “Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram”. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri; (Liber II Regum 18, 14)

  • deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)

  • In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum. (Liber II Regum 18, 16)

  • Quod si dixeritis mihi: “In Domino Deo nostro habemus fiduciam”, nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: “Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?”. (Liber II Regum 18, 22)

  • Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea! (Liber II Regum 18, 29)

  • Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)

  • Qui dixerunt: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)

  • Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)

  • “Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina