Encontrados 11 resultados para: zelo

  • Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)

  • vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitæ non sunt de filiis Israël sed reliquiæ Amorreorum filii quippe Israël juraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israël et Juda (Liber II Samuelis 21, 2)

  • at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)

  • et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 14)

  • et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)

  • idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • et in zelo meo in igne iræ meæ locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israël (Prophetia Ezechielis 38, 19)

  • et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno (Prophetia Zachariae 1, 14)

  • hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam (Prophetia Zachariae 8, 2)

  • exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quæ est heresis Sadducæorum repleti sunt zelo (Actus Apostolorum 5, 17)

  • videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes (Actus Apostolorum 13, 45)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina