Encontrados 40 resultados para: ventum

  • extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam projecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti (Liber Exodus 10, 19)

  • hæc enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiæ vestræ et jumenta vestra (Liber II Regum 3, 17)

  • ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium (Liber Esther 6, 2)

  • ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis (Liber Iob 6, 26)

  • numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum (Liber Iob 15, 2)

  • elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide (Liber Iob 30, 22)

  • et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)

  • qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexteræ suæ vocabit (Liber Proverbiorum 27, 16)

  • miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum (Liber Ecclesiastes 5, 15)

  • qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Liber Ecclesiastes 11, 4)

  • aut avis quæ transvolat in ære nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris ærem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius (Liber Sapientiae 5, 11)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina