Encontrados 1186 resultados para: terra

  • sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et cæli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc (Prophetia Zachariae 8, 12)

  • onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus (Prophetia Zachariae 10, 10)

  • quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • et planget terra familiæ et familiæ seorsum familiæ domus David seorsum et mulieres eorum seorsum (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • et erunt in omni terra dicit Dominus partes duæ in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea (Prophetia Zachariae 13, 8)

  • et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portæ Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis (Prophetia Zachariae 14, 10)

  • et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 12)

  • et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)

  • amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina