Encontrados 645 resultados para: terræ

  • cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias quæ tibi sint in ruinam (Liber Exodus 34, 12)

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)

  • primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 34, 26)

  • quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ ut faciat quicquam ex his quæ Domini lege prohibentur atque delinquat (Liber Leviticus 4, 27)

  • dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ (Liber Leviticus 11, 2)

  • juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis (Liber Leviticus 18, 3)

  • omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos et polluerunt eam (Liber Leviticus 18, 27)

  • cum messueris segetes terræ tuæ non tondebis usque ad solum superficiem terræ nec remanentes spicas colliges (Liber Leviticus 19, 9)

  • hæc loqueris filiis Israël homo de filiis Israël et de advenis qui habitant in Israël si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terræ lapidabit eum (Liber Leviticus 20, 2)

  • quod si neglegens populus terræ et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere (Liber Leviticus 20, 4)

  • postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)

  • a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina