Encontrados 209 resultados para: simul

  • nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)

  • cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)

  • si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo (Liber Genesis 18, 24)

  • prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19, 4)

  • et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)

  • tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)

  • reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi (Liber Genesis 22, 19)

  • ait gradiamur simul eroque socius itineris tui (Liber Genesis 33, 12)

  • et substantia eorum et pecora et cuncta quæ possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum (Liber Genesis 34, 23)

  • divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum (Liber Genesis 36, 7)

  • his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus (Liber Genesis 42, 35)

  • quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43, 16)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina