Encontrados 10 resultados para: pontificis

  • inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)

  • vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 35, 20)

  • debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam (Liber Numeri 35, 28)

  • exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt (Liber Numeri 35, 32)

  • porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Josabeth autem quæ absconderat eum erat filia regis Joram uxor Jojadæ pontificis soror Ochoziæ et idcirco Otholia non interfecit eum (Liber II Paralipomenon 22, 11)

  • post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant (Liber II Paralipomenon 31, 13)

  • igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala (Liber II Maccabaeorum 3, 1)

  • Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit ejus auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)

  • sequebatur autem Jesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Jesu in atrium pontificis (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)

  • dicit unus ex servis pontificis cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina