Encontrados 26 resultados para: plebem

  • qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes (Liber Exodus 18, 26)

  • percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna (Liber I Samuelis 6, 19)

  • nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis (Liber Psalmorum 13, 4)

  • salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuæ et rege eos et extolle eos usque in æternum (Liber Psalmorum 27, 9)

  • nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis (Liber Psalmorum 52, 5)

  • audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor (Liber Psalmorum 84, 9)

  • quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet (Liber Psalmorum 93, 14)

  • et pervenit Cendebeus Jamniam et cœpit inritare plebem et conculcare Judæam et captivare populum et interficere et ædificare Cædronem (Liber I Maccabaeorum 15, 40)

  • in ira flammæ devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem (Liber Ecclesiasticus 36, 11)

  • vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus ejus fideles sunt (Liber Ecclesiasticus 37, 26)

  • et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens (Liber Ieremiae 44, 20)

  • et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste (Liber Baruch 2, 11)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina