Encontrados 303 resultados para: patris

  • quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras (Liber Genesis 9, 22)

  • at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)

  • duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchæ et patris Jeschæ (Liber Genesis 11, 29)

  • dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12, 1)

  • alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meæ et duxi eam uxorem (Liber Genesis 20, 12)

  • postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)

  • cum centum esset annorum hac quippe ætate patris natus est Isaac (Liber Genesis 21, 5)

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

  • dixitque ad eam cujus es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum (Liber Genesis 24, 23)

  • sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 38)

  • Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24, 40)

  • omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina