Encontrados 187 resultados para: oculis

  • et cum audissent viri verba ejus considerabant faciem ejus et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem ejus nimis (Liber Iudith 10, 14)

  • cumque intrasset ante faciem ejus statim captus est in suis oculis Holofernis (Liber Iudith 10, 17)

  • et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri (Liber Esther 2, 4)


  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus (Liber Esther 5, 2)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)

  • et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)

  • quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis (Liber Iob 3, 10)

  • stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi (Liber Iob 4, 16)

  • collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est (Liber Iob 16, 10)

  • inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum (Liber Iob 19, 15)

  • abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque cæli latet (Liber Iob 28, 21)

“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina