Encontrados 11 resultados para: noluerit

  • respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es (Liber Genesis 24, 5)

  • sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis juramento filium tantum meum ne reducas illuc (Liber Genesis 24, 8)

  • ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier (Liber Genesis 24, 39)

  • si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt (Liber Exodus 22, 17)

  • sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (Liber Leviticus 27, 20)

  • quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)

  • qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)

  • quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)

  • Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. (Prophetia Danielis 3, 18)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina