Encontrados 445 resultados para: misit

  • et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)

  • quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)

  • et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 40)

  • misit exploratores et didicit quod venisset certissime (Liber I Samuelis 26, 4)

  • venit ergo David in Siceleg et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis dicens accipite benedictionem de præda hostium Domini (Liber I Samuelis 30, 26)

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)

  • misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)

  • misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)

  • misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais (Liber II Samuelis 3, 15)

  • egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David (Liber II Samuelis 3, 26)

  • misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et ædificaverunt domum David (Liber II Samuelis 5, 11)

  • et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea (Liber II Samuelis 8, 10)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina