Encontrados 23 resultados para: milites

  • factum est ergo cum conpletum esset holocaustum præcepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et projecerunt milites et duces et jerunt in civitatem templi Baal (Liber II Regum 10, 25)

  • anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)

  • tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)

  • milites autem duxerunt eum intro in atrium prætorii et convocant totam cohortem (Evangelium secundum Marcum 15, 16)

  • interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris (Evangelium secundum Lucam 3, 14)

  • nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi (Evangelium secundum Lucam 23, 36)

  • et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina